rectangle

musicologie

Biographies musicales

rectangle_actu

rectangle

rectangle

bandeau bio S'abonner au bulletin

 

 

Traité d'organum de Milan
Ad organum Faciendum
traité anonyme du XIe siècle

 

Source : EDMOND DE COUSSEMAKER,
Histoire de l'harmonie au Moyen-Âge.
Paris, V. Didon, 1852, p. 226-243

|| autres sources ||

 

 

Ad organum faciendum

Prologus

1. Cum obscuritas diaphoniae multis et perplurimum tardis ingenio difficultatem praestet; et ea quae dicta sunt a Pythagora et subsequente Boetio maxime sunt plicata, unde plus invisa; tum quia quae dicta sunt a Guidone exemplis dijudicantur vilia, quapropter parum sunt diligenda, et ideo difficilius memoriae tradenda; nos, intuentes ipsam naturam, quinque addimus modos organizandi. Et ita duos statuimus in prima voce, tertium a mediis, quartum non tantum a prima vel a media, sed ab utraque, quintum discretione ultimarum vocum, videlicet augendo vel auferendo. Cum autem plura sint organa in uno cantu qui sex habebit voces, non quinque sunt superflua.

Quid sit organum vel qualiter debeat fieri.

2. Organum est vox sequens praecedentem sub celeritate diapente et diatessaron; quarum videlicet praecedentis et subsequentis fit copula aliqua decenti consonantia.

3. Diaphonia vocum disjunctio sonat quam nos organum vocamus, cum disjunctae ab invicem voces concorditer dissonant et dissonanter concordant. Qua organisatores ita utuntur quatenus diapente vel diatessaron discurrunt: ut A ad D. Ubi, si organum per acutum a duplices resonabit, A ad D diatessaron, ad acutum a diapason; D ad utrumque A et a diatessaron et diapente; a ad graviores diapente et diapason.

4. Sciendum est enim organales voces affinitatem habere cum praecedentibus; et quia hae tres species affinitatem habentes tanta se ad organi societatem suavitate permiscent, quemadmodum superius vocum similitudines fecisse monstratae sunt, symphoniae aptae vocum copulationes dicuntur, cum symphonia et de omni cantu dicatur.

5. Cum autem affinitas vocum jam satis patefacta sit, per diatessaron et per diapente et per diapason, natura eorum persequenda est.

6. Prima vox organi aut manebit conjuncta cum praecedenti per diapason vel in eadem, aut disjuncta (per) diapente et diatessaron; mediae vero voces diapente et diatessaron discurrunt.

7. Cum autem cantus praestolatur organum, copulatio fit quolibet modo; et ita, cum quatuor voces tantum subsequentes sint, una organalis dicitur; nam prima quandoque jungitur, secunda semper disjungitur; tertia intuens praestolantem, ut habilem copulam tribuat quartae voci cum qualibet consonantia.

8. Cum tres vero voces perspiciuntur, ibi est tantum inceptio et copulatio; duabus autem, sola conjunctio. Nam differentia primae et mediae et ultimae vocis ideo praeponitur ut, cum ad tractatum perveniremus, ad dandas consonantias earum non conturbet nos ignorantia earum. Sed ut cuncta facilius colliquescant, paulo altius ordinandum est, videlicet a primo modo, et a secundo et a caeteris.

9. Primus modus organizandi est quando prima vox copulatur cum praecedenti.

10. Secundus fit per disjunctionem ipsius vocis; nam differentia est conjunctio respectu disjunctionis.

11. Tertius modus sumitur a mediis vocibus quae mutantur per diatessaron, si sunt in diapente et e converso.

12. Quartus fit a diverso principio, vel a diverso medio, non tantum ab uno, sed ab utroque.

13. Quintus per multiplicationem oppositarum vocum, augendo vel auferendo.

Quod autem dictum est verbis, ostendemus exemplis:

EXEMPLUM IV

Quando prima vox copulatur cum praecedenti per disjunctionem ipsius vocis, ut:

EXEMPLUM V

EXEMPLUM VI

EXEMPLUM VII.

EXEMPLUM VIII.

14. Significatum organi aliud naturale, aliud remotum a natura. Naturale est illud cui vicissim duo immediata contingit eidem esse et non esse sub organo, videlicet diapente et diatessaron: veluti homini cui vicissim contingit eidem esse et non esse duo immediata sub animali: videlicet sanum et aegrum. Remotum a natura est cui nullum alterum contingit esse, utpote instar veri animalis et mortuus homo, quibus non contingit esse sanum neque aegrum sub animali. Quapropter tale organum non est organum; oppositio autem est in adjecto. Nam quotiescunque aliquid non supponitur alicui duorum immediatorum, nec illi supponitur cui sunt immediata. Sed tale organum nulli supponitur; ergo non est organum nisi per simile, quemadmodum instar veri animalis est homo pictura et cadavere.

15. Cum autem diapente et diatessaron organizamus,
Succincte et egregie curramus,
Donec cum dulcedine ad copulam perveniamus;
Et eorum diligentiam confestim videamus.
Praestolatim colloquendo amicas duas jungamus;
Nam tantae affinitatis sunt, tantaeque amicitiae!
Prima conducit alteram causa benevolentiae;
Dat ei diatessaron et vicissim diapente,
Unaque in diapason vel eadem sunt repente.
16. Primus modus et secundus currit quarta vocula;
Quapropter sunt organales octava et septima.
Quod si cantus elevatur primi toni vocula,
Erit copula deorsum prima voce vel gamma.
Inde prima sequens quartam affinis indicium,
Et secunda vocat quintam. Ipsum semitonium
Quod super eas moratur illud breve spatium.
Tertia conducat sextam neque mutat calculum.
Sub illis duabus manet ipsum semitonium.
Causa septimae a gamma fac unius medium,
Sumit quartam deponendo, sic ostendit organum;
Nam a prima sic octava locum tenet proprium.
Organalis erit quarta et quinta per circulum;
Inter primam et octavam resonant per organum.
"Namque omnis cantilena, quae his non efficitur,"
Tunc sine ductore nusquam, ut caecus, progreditur.

17. "Flagito te, prudens cantor, has perfecte discere;"
Omnis quia fere cantus ibi possit psallere,
Organum vocesque suas perfecte dinoscere.
Quarum labor cum sit gravis, honos est dulcissimus.

18. "Ut proprietas sonorum dinoscetur clarius,
"Quasdam lineas signamus variis coloribus,
Ut quo loco quis sit tonus, mox discernat oculus.
"Ordine tertiae vocis splendens crocus radiat;
"Sexta F ejus rubea colluceat."

19. Et sic prima dat octavae organum per mediam;
"Et secunda dat secundam, tertiaque tertiam,
"Quarta quartam, quinta quintam, quaeque suam alteram.
"Gravium acutum signat per eamdem litteram.
"Vocis primae ad octavam teneat hanc concordiam;
"Namque aliae septenae quae sequuntur postea,
"Non sunt aliae, sed una replicantur regula.
"Quia vocum ut dierum aeque fit hebdomada."

20. Tunc ponuntur organales: quarta, vero et quinta,
Excepta secunda nona quae videtur altera,
Sub qua deest una tantum, nisi mutetur prima.
"Nam sunt quidam qui adjungunt nonam alteram;
"Sed Gregorio patri non placet haec lascivia;
"Et moderni sapientes hanc neque commemorant,
"Quamvis ergo apud quosdam ipsa fiat vocula,
"Apud multos tamen jure dicitur superflua.
"Altera vero secunda semper est authentica."
Organalis erit sua tantum quinta, non sexta;
Sed cum erit altera, tum sextum sonat organum.
Quapropter nullum illorum videtur superfluum.

21. O deridenda inertium cantorum scurrilitas!
Cum de symphoniarum discretione nil sentias,
Organum et consonantias insimul destruas!
Conjungis quod deest, ut castrimargiae servias.
Quapropter obnixe flagito tuam bonitatem,
Ut a tuo corde repellas omnem dubietatem.
Plane tibi ostendam voces et veritatem.
Nam nihil prodest scientia sine Dei clementia;
Illa quae sunt errantia, videntur titubantia;
Sunt sine amicitia, unde nihil valentia.

22. Quotiescunque sursum copulare desideras,
Quolibet modo dulciter voces veras ascendas;
Si autem haec elevatio cantui fuerit,
Non habilis depositio organo deerit.

23. Est quaedam consonantia de qua parum reliquimus:
De A ad C, de D ad F, hoc est semiditonus.
Causa cujus depravatur organum superius;
Namque saliendo vadit ut ornetur melius.
Stricte sonat inter mixta ascendendo organum;
Quapropter non tenet legem, nisi sit in circulum.

24. De praedictis rebus nostris ostendamus gratiam.
Vocem tertiam et quartam, quintam, sextam et septimam.
Primum vero per octavam, secundum per alteram,
Unaquaeque aliarum datque suam aliam.
Si cantus tenebit D, organum erit in a.
Si ascendat ad F, ibi fiat copula.
Postea sonando C descendendo primam a (l. A.)
G vero sequendo C, a conjungit sic una.
Cantus confestim ascendens, in D fiat copula.
C et E erunt spectantes quasi dulcis fistula;
Et D quarta reddat sonum dulci amicitia,
Quia prope debent esse illa quae dant oscula.

EXEMPLUM IX

25. Nam si cantus sonat sextam gradatim ad tertiam,
Organum quasi per gradus ascendit ad decimam;
Quia si cantus descendit, sursum confert copulam.
Saltu vero de a ad c non tenendo regulam.
Iterum cantus ascendit quartam vocem et sextam,
Organum G praeoccupat, sextae confert copulam.
Quae est sequens solum unam organalis rotundam.
Tunc cantus sedet in D, organum sonat in a.
F et b erunt spectantes, rotundam non alteram.
Competenter ambae duae junguntur cum septima.

EXEMPLUM X

 

26. Et si cantus quartam tenet, organum undecimam,
Ascenditque ad F cantus, postea ad octavam,
Organum tunc deponendo vertitur ad copulam.
Tunc versatur cantus in F, prima nona organum.
Cantus vero in D quartam, organum in septimam.
Tunc cantus venit in quintam, organum in octavam a.
Cantus vero transit G, organum ad tertium.
Ad octavum statim tendit expectando ad sextum.
Organum sonando D ad F reddit osculum.
Cantus sonans quintum, sextum, quartumque per ultimum;
Unde sonat octava, decima per organum;
Rursum in d copulantur, quia est undecimum.

EXEMPLUM XI

Iterum cantus in primam (l. quintam) praeoccupans septimam,
Organum est in eadem deponens ad decimam.
Tunc cantus sonat octavam sextamque et septimam,
Organum undecimam, octavam a et septimam.
Sic sunt ambae in eodem duplicando voculam.
Rursus cantus sextam sonat septimamque et quintam,
Organum ens in decima resonat undecimam,
Super illam alteram copulantem ad quintam.
Cum cantus ascendit G, organum erit in C;
Copula tunc fit in a quae videtur altera.

EXEMPLUM XII

28. Iterum cantus in F organum superius,
In eadem tenet locum; quod videtur melius.
Cantus vero ens octavum, organum undecimum;
Ambae praeoccupant locum videlicet decimum.
Tunc cantus ascendit d, salit semiditonum,
a littera sonando G, sextae reddit organum.
Tunc cantus venit in d, in a sonat organum;
Copulantur in c ambae, scilicet per medium.

EXEMPLUM XIII

29. Organum acquirit totum sursum et inferius.
Currit valde delectando, ut miles fortissimus.
Frangit voces velut princeps, senior et dominus.
Qua de causa applicando sonat multum dulcius.
Cantus manet ut subjectus, praecedenti gratia;
Quia quod praecedit tantum minus quam sequentia,
Ut Boetius praedixit sic in dialectica.
Ergo organum excedit majori potentia.

 

Autres sources

EGGEBRECHT HANS HEINRICH & ZAMINER FRIEDER, Ad organum faciendum. [pages 149-150] [ page 175]. Dans «Lehrschriften der Mehrstimmigkeit in nachguidonischer Zeit, Neue Studien zur Musikwissenschaft» (3), Mainz, B. Schotts Söhne, 1970, p. 45-49 & 111-175

HUFF JAY A., Ad organum faciendum et Item de organo. «Musical Theorists in Translation» (8), Brooklyn, Institute of Mediaeval Music, 1963 p. 41-67 [trad.]

Musicologie.org
56 rue de la Fédération
93100 Montreuil
06 06 61 73 41

À propos - contact
S'abonner au Bulletin
Liste musicologie.org

Flux RSS

Biographies de musiciens
Encyclopédie musicale
Articles et études
La petite bibliothèque

Analyses musicales
Cours d'écriture en ligne

Nouveaux livres
Nouveaux disques
Agenda

Petites annonces
Téléchargements

Presse internationale
Colloques & conférences
Universités françaises

Collaborations éditoriales

Soutenir musicologie.org


ISSN 2269-9910

Références / musicologie.org 2014

musicologie.org

Mardi 6 Septembre, 2016 22:20